monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 4 > sectio 13 > sectio 18 > sectio 38 > sectio 19 > sectio 5 > csg458.17 > sectio 15 > sectio 24 > 17
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XVI. Ut Vecta insula Christianos incolas susceperit, cuius regii duo pueri statim post acceptum baptisma sint interempti. <<<     >>> XVIII. De Iohanne cantatore sedis apostolicae, qui propter docendum Britanniam venerit .

CAPUT XVII. De synodo facta in campo Haethfelda, praesidente archiepiscopo Theodoro. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 His temporibus audiens Theodorus fidem Ecclesiae Constantinopoli per haeresim Eutychetis multum esse turbatam, et Ecclesias Anglorum quibus praeerat ab huiusmodi labe immunes perdurare desiderans, collecto venerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli sedulus inquirebat, omniumque unanimem in fide catholica reperit consensum: et hunc synodalibus literis ad instructionem hab34.113 v memoriamque sequentium commendare curavit, quarum videlicet literarum istud exordium est:
2 'In nomine Domini nostri Iesu Christi Salvatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, anno decimo regni eius, sub die quintadecima Kalendas Octobres, indictione octava; et Aedilredo rege Mercinensium, anno sexto regni eius; et Alduulfo rege Estranglorum, anno decimo septimo regni eius; et Hlothario rege Cantuariorum, regni eius anno septimo: praesidente Theodoro, gratia Dei archiepiscopo Brittaniae insulae, et civitatis Doruvernis; una cum eo sedentibus caeteris episcopis Brittaniae insulae viris venerabilibus, csg547.610 praepositis sacrosanctis Evangeliis, in loco qui Saxonico vocabulo Haethfelth nominatur, pariter tractantes, fidem rectam et orthodoxam exposuimus; sicut Dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter viderunt et audierunt sermones eius, atque sanctorum Patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et universales synodi, et omnis probabilium catholicae Ecclesiae doctorum chorus.
3 Hos itaque sequentes bnf5226.242 nos pie atque orthodoxe, iuxta divinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos Patres, proprie et veraciter Patrem et Filium et Spiritum sanctum Trinitatem in unitate consubstantialem, et unitatem in Trinitate, hoc est, unum Deum in tribus subsistentiis vel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.
4 ' Et post multa huiusmodi ubk402.12 v quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis literis addit : ' Suscepimus sanctas et universales quinque synodos beatorum et Deo acceptabilium Patrum; id est, qui in Nicaea conhab34.114 rgregati fuerunt trecentorum decem et octo, contra Arium impiissimum et eiusdem dogmata; csg247.202 et in Constantinopoli centum quinquaginta, contra vesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata; et in Epheso primo ducentorum, contra nequissimum Nestorium et eiusdem dogmata; et in Chalcedone sexcentorum et triginta, contra Eutychen et Nestorium, et eorum dogmata; et iterum in Constantinopoli, quinto congregati sunt concilio, in tempore Iustiniani minoris, contra Theodorum, et Theodoreti et Ibae epistolas et eorum dogmata contra Cyrillum.
5 ' Et paulo post: 'Et synodum quae facta est in urbe Roma, in tempore Martini papae beatissimi, indictione octava, imperante Constantino piissimo anno nono. Suscepimus et glorificamus Dominum nostrum Iesum, sicut isti glorificaverunt; nihil addentes vel subtrahentes: et anathematizamus corde et ore quos anathematizarunt; et quos susceperunt, suscepimus: glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicaverunt hi quos memoravimus supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores.
6 Et nos omnes subscripsimus, bnf5226.243 qui cum Theodoro archiepiscopo fidem catholicam exposuimus.'


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik